> 2007/03/04 (日) 00:15:51 ◆ ▼ ◇ [qwerty]> Credo in unum deum, patrem omnipotentem.
> Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium,
> Et in unum dominum. Jesum Christum filium dei unigenitum.
> Et ex patre natum ante omnia saecula.
> Deum de deo, lumen de lumine, deum verum de deo vero.
> Genitum, non factum, consubstantialem patri: per quem omnia facta sunt.
> Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis.
> Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine: et homo factus est.
> Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato: passus, et sepultus est.
> Et resurrexit tertia die, secundum scripturas.
> Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram patris.
> Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos:
> cujus regni non erit finis.
> Et in spiritum sancutum dominum, et vivificantem: qui ex patre, filioque procedit.
> Qui cum patre, et filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per prophetas.
> Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam ecclesiam.
> Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
> Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saecli. Amen.
コンスタンティノポリス信条?(;´Д`)
参考:2007/03/04(日)00時14分44秒